Cari iuvenes amici!

2. Jänner 2012 in Latein


‘Studete Catechismo! Hoc est, quod maxime volo.’ Summi Pontificis Benedicti PP. XVI praefationem Catechismi iuvenum, qui YOUCAT inscribitur, nunc primum in linguam Latinam vertit P. Gero Pius Weishaupt


Romae (kath.net) Summi Pontificis Benedicti PP. XVI praefationem Catechismi iuvenum, qui YOUCAT inscribitur, nunc primum in linguam Latinam vertit P. Gero Pius Caputsapiens (Weishaupt). Haec prima translatio ad tempus facta est.

PRAEFATIO SUMMI PONTIFICIS BENEDICTI PP. XVI

Cari iuvenes amici!

Hodie librum singularem vobis commendo legendum. Singularis quidem est quoad materiam et modum oriendi. De ortu eius paulum narrare velim, quia simul perspicuum fit, in quo singularitas huius libri sita est.

Est, ut hoc verbo utar, alio ex opere ortum, cuius origo decennio ab octogesimo anno initia accepit. Illud decennium Ecclesiae et societati tempus difficile erat, quo opus erat, ut novus cursus ineatur ad viam in tempus futurum inviendam.

Concilio Vaticano Secundo celebrato (1962 usque ad 1965) et rebus, quae ad humanum cultum pertinent, mutatis multi homines non satis sciebant, quid christiani crederent quidque Ecclesia doceret et num ipsa aliquid docere posset et quomodo haec omnia humanitatis cultui permutato illigarentur.

Nonne christiana religio, quatenus christiana religio est, superata est? Nonne fieri potest, ut quis ratione et consilio credat? Hae erant quaestiones, quae etiam boni christiani ponebant.

Papa Ioannes Paulus II tunc temporis audax consilium cepit. Statuit enim, ut omnes episcopi totius orbis librum scriberent, quo his quaestionibus responderent. Demendavit mihi munus labores episcoporum ordinandi et providendi, ut operis episcoporum quidam liber conficeretur, et quidem verus liber, non quaedam variorum textuum compositio.

Propositum est, ut licet huic libro obsoletus titulus "Catechismus Catholicae Ecclesiae" inscriberetur, tamen ad commovendum aptus et novus esset. Destinatum quoque est, ut libro monstraretur, quid Ecclesia Catholica crederet et quomodo ratione credi posset.

Hoc munere perturbatus eram. Confiteri debeo dubium mihi fuisse, num hoc bene succedere posset. Nam quomodo ad rem deduceretur, ut scriptores toto terrarum orbe dispersi eodem munere coniuncti quendam librum lectu iucundum conficerent? Quomodo homines non tantum terris, sed etiam facultate ingenii et animi cultu in diversis continentibus viventes coniunctim textum scriberent, qui materia et genere scribendi cohaeret atque in omnibus continentibus intellegi posset? Eo accedit, ut hi episcopi non tantum singulares scriptores, sed cum confratribus et ecclesiis localibus coniuncti scriberent.

Confiteri debeo etiam nunc miraculum mihi videtur hoc propositum postremo perfectum esse.

Ter aut quater in anno per unam hebdomadam convenimus studiosissime de singularibus partibus disputantes, quae interiecto spatio auctae erant. Primum quidem structura libri constituenda erat.

Simplex esse debuit, ut singuli coetus scriptorum, quos constitueremus, clarum recipere possent mandatum non coacti ad enuntiationes implicato systemati inserendas.

Est eadem structura, quae in hoc libro invenitis, uso catechetico dumtaxat saeculorum fulta: Quid credimus - Quomodo mysteria christiana celebramus - Quomodo in Christo vitam habemus - Quomodo precari debemus.

Nunc non narrare volo, quomodo infinita immensaque materia pedetentim elaborando effecta est, donec re vera liber scriptus esset. Procul dubio nonnihil aut multa operis eiusmodo coargui possunt: Omnia ab hominibus facta imperfecta et emendanda sunt.

Nihilominus liber magnificus est: testimonium unitatis in diversitate. Ex multis vocibus chorus communis efformari potuit, cum eadem vocum omnium descriptio fidei nobis esset, qua ex tempore Apostolorum Ecclesia per saecula fulcitur.

Cur haec omnia narro? Librum tunc scribentes iam animadvertimus non solum continentes et humanitatis cultus eorum populorum diversos esse, sed etiam in singularibus societatibus diversas esse "continentes": Opifices aliter ac agricola, physicus aliter ac philologus, operis conductor aliter ac diunarius, iuvenis aliter cogitat ac senex.

His perpensis dictio et notio nobis adhibendae erant, quae has omnes differentias paulum excederent, quaerentes quodammodo ea, quae diversis modis cogitandi communia sunt. His consideratis conscium nobis magis factum est textum in diversa vitae adiuncta "vertendum esse", ut ibi homines cogitantes et quaerentes attingerentur.

Occasione data Dierum Iuventutum Totius Orbis usque adhuc Romae, Toronti, Coloniae, Sydneii editi iuvenes ex toto orbe terrarum proventi convenerunt fidem professuri, Deum conquisituri, Christum amaturi et in viam fidei se communiter daturi.

Hoc in contextu cogitatio orta est: Non conemur Catechismum Ecclesiae Catholicae in linguam iuvenum vertere? Magnas eius sententias in mundum iuvenum affere? Procul quidem dubio inter iuvenes huius mundi multae sunt differentiae. Hoc modo sub probato moderamine Archiepiscopi Vindobonensis, Christopheri Schönborn nomine, YOUCAT pro iuvenibus confectus est. Spero multos iuvenes hoc libro allectum iri.

Sunt, qui mihi dicant iuvenum huius temporis hoc non interesse. Quod infitior pro certo habens vincere. Iuvenes huius temporis non tam leves sunt, ut quidam opinentur. Volunt enim scire, qua de re in vita agatur. Fabula criminalis excitat, quia nos iis, quae aliis hominibus acciderunt quaeque nobis accidere posset, commovet. Hoc liber excitat, quia in eo de nostra propria fortuna sermo est, qua nos omnes penitus contingimur.

Qua de causa vos invito: Studete Catechismo! Hoc est, quod maxime volo. Hic Catechismus non ad voluntatem vestram loquitur. Non commodus est. Novam enim a vobis poscat vitam. Proponit vobis nuntium Evangelii sicut illam "pretiosa(m) margarita(m)" (Mt 13, 46), pro qua omnia danda sunt.

Unde vos rogo: Studete Catechismo cum passione et perseverantia! Impendite vitam ad eum studendum! Studete ei in silentio conclavium vestrorum, legite eum, si amicitia coniuncti estis, alter cum altero, constituite coetus catechismo discendo et instituta consociatae operae fovendae, permutate ea, quae cognovisti, in interrete. Pergite colloquia de fide vestra serere!

Scire debetis, quid credatis. Fidem vestram adamussim cognoscre debetis sicut peritus artis informaticae usum computatri. Intellegere eam debetis sicut bonus musicus cantum suum. Multo fortius inhaerere debetis fidei quam generatio parentum vestrorum, ut magna cum vi provocationibus tentationibusque huius temporis oppetere possitis.

Opus vobis est Dei adiutorio, nisi forte fedes vestra exsiccetur sicut guttula roris sole comburente, nisi forte illecebris rerum consumendarum studii succumbere vultis, nisi forte amor vester pornographia extinguatur, nisi forte infirmos prodere et afflictos relinquere velitis.

Cum valde contenditis Catechismo studere, vobis iter instituturis communicare postremo desidero haec: Scitis omnes, quam graviter in hac memoria et aetate nostra communio fidelium impetu mali, invasione etiam peccati in interiora, immo in cor Ecclesiae vulnerata sit.

Quae omnia ne praetextum sumatis ad faciem Dei vitandam! Vos ipsi estis corpus Christi, id est Ecclesia! Flammam amoris vestri non exstinctam Ecclesiae largiamini, quotiescumque homines faciem eius deformaverint! "Sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes!" (Rom 12, 11).

Cum Israel in summa infelicitate historiae suae versaretur, Deus non magnos et illustres, sed quendam puerum, Ieremiam nomine, auxilio vocavit. Ieremiam autem se nimis postulatum sentivit: "Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum" (Ier 1, 6). Deus tamen stabilis manebat: "Noli dicere: 'Puer sum'; quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis
et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris" (Ier 1, 7).

Vos benedico et omnibus diebus preces effundam pro vobis!

Benedictus PP. XVI


© 2012 www.kath.net