16. Juli 2008 in Latein
Hoc cecinerunt iuvenes cum Cardinali Pell ad primam missam Conventus Iuvenum Mundani celebrandam congregati.
Sydneii (www.kath.net) Christianam fidem nationi Australianae quodammodo faciem suam ipsius dedisse primus minister Kevin Rudd coram fidelibus aperte affirmavit. Negavit autem id verum esse, quod permulti censerent, fidei enim non iam esse locum temporibus hodiernis. Quibus dictis ab omnibus valde applausum est.
In homilia archiepiscopus Georgus Pell adulescentes hortatus est, ut conscii fidem accipere decernerent. Deum pastorem bonum esse, qui adhuc quemcumque hominem quaereret. Posse Spiritum Sanctum homines mutare, ex malo ad bonum eos perducere necnon ex metu incertoque ad fidem atque spem.
Cunctis vero, et aetate provectioribus et sibi ipsi, opus esse sapientiam et perpetuitatem a Deo precari. Denique omnes clamitavit, ne sint speculatores tantum, sed ut se ipsos actuose fidei dedicarent, quo in faciendo gaudio vero complerentur.
© 2008 www.kath.net