Papa ante visitationem Synagogae: 'Reverentia et dialogus'

20. Jänner 2010 in Latein


Quo demonstratur, qualem maturitatem necessitudines iam assecutae sint.


Romae (kath.net/RV) "Reverentia et dialogus" - haec sunt duo argumenta, quibus Summus Pontifex Benedictus XVI notam apponere voluit visitationi Synagogae Romanae tempore postmeridiano diei Solis. "Viginti fere quattuor annis post visitationem historicam Ioannis Pauli II magnam Synogagam Romae petam communitatem Iudaicam Urbis conventum progressumque in via inter Catholicos et Iudaeos concordiae et amicitiae."

Haec verba Benedictus XVI protulit precatione Angelica tempore meridiano facta. Quaestionibus difficultatibusque omnibus non obstantibus utriusque religionis christifideles se valde revereri et inter se colloqui sentitur.

Quo demonstratur, qualem maturitatem necessitudines nostrae iam assecutae sint quantopereque nos omnes testimonium perhibeamus de eis, quibus unus sumus, fide nempe unius Dei, vero etiam tutela familarum studioque iustitae socialis et pacis!


© 2010 www.kath.net