20. Jänner 2010 in Latein
Summus Pontifex: "Spe me tenet Fraternitatem Sancti PII X plenam recuperaturum communionem"
In Civitate Vaticana (kath.net/RV) Papa die Veneris in Civitate Vaticana membris Congregationis de Doctrina Fidei, in qua his diebus sessio plenaria habitur, receptis dialogoque cum Fraternitate Sancti Pii, qui unum abhinc annum institutus est et aliquot ex mensibus in Congregatione de Doctrina Fidei habitur, memorato dixit se sperare colloquia de rebus theologicis cum eis, qui mori translaticio student, incepta esse progressura.
Haec protulit Summus Pontifex Benedictus XVI verba: "Consequi, ut omnes christiani commune testimonium fidei perhibeant, hoc res praecipua est in Ecclesia omni tempore, ut omnes homines ad Deum ducantur. Hac ductus mente fiduciam habeo praesertim studii vestri dicasterii difficultatibus, quae ad doctrinam pertinent et adhuc sunt, superandis, ut plena efficiatur cum Fraternitate Sancti PII X communio."
Benedictus XVI dixt comparabile se Anglicanos, qui communionem cum Ecclesia Catholica quaerunt quibusque propria instituta autumno praeterito constituta sunt, respicientem exoptare studium.
© 2010 www.kath.net