17. Februar 2010 in Latein
Monuit "fraude sufficientiae desistendum esse" et sperandum esse Deum obventurum.
Civitate Vaticana (kath.net/RV) "Perinde ac homines maiore copia panis egent, eis quoque Deo opus est." Haec verba Summus Pontificex scripsit ratione temporis quadragesimalis habita. Papa in textu argumentum iustitiae pertractat monens iniustitiam non solum extrinsice, sed in cordibus hominis gigni.
Benedictus XVI ad "Exodum" hortatur, id est "ad solidam liberationem cordis". Monuit "fraude sufficientiae desistendum esse" et sperandum esse Deum obventurum. "Firme radicatus in hac spe Christianus movetur, ut iusta societas aedificetur, in qua omnes, quod eis necessarium est, obtinent, ut hominis digni vivere possint".
© 2010 www.kath.net