24. März 2010 in Latein
Summus Pontifex: Coelibatus gravis est, ut quis sacerdotio fungens beatum se sentiat
Civitate Vaticana (kath.net/RV) Summus Pontifex occasione data conventus theologorum omnium gentium in Urbe locum habentis confirmavit coelibatum, ut sacerdos se beatum sentiret, necessarium esse. Participantes conventus, qui in Pontificia Universitate Lateranensi celebratus est, de "Christi fide, fide presbyteri" collocuti sunt.
"Adhaesio", inquit, "Deo ontologice ad effectum adducta fundamentum est, quo nostris etiam diebus bonum, qui coelibatus est, intellegatur et denuo confirmatur. In Romana Ecclesia donum est necessarium sacri ordinis in Ecclesiis quoque Orientalibus maximi aestimatum. Vocatio ad sacerdotium eis mysterium manet, qui id consecuti sunt. Imperfecta nostra et fracta eo spectant, ut hoc donum piissime vivamus et defendamus.
© 2010 www.kath.net