Remedia contra abusus

24. März 2010 in Latein


Papa litteras pastorales ad Ecclesiam in Hibernia sitam dedit.


Civitate Vaticana (kath.net/RV)
Litterae pastorales contra scandalum abusuum in Ecclesia Catholica commissorum suspense expectatae et praesertim ad Ecclesiam in Hibernia milies ibi abusibus commissis pertinentes a Benedicto XVI, Summo Pontifice, subsignatae die Saturni palam factae et in Civitate Vaticana explicatae sunt.

Quattuor agrumenta et precatio
Constant litterae quattuor argumentis pro Ecclesiaque in Hibernia precibus. Hoc documentum copiose exarratum, quod Hiberniae inscriptum esse constat, Summus Pontifex toti Ecclesiae insulae Hibernicae scripsit singulisque coetibus: victimis, delinquentibus, episcopis.

Est hic textus spiritualis, non animi eorum, quae facienda sunt, declaratio necque mutationis ad structuras similiave spectantis instructio. Summus Pontifex die Marcurii rogaverat, ut Litterae integrae legerentur, scribens neminem expectare has difficultates doloribus refertas cito solvi posse.

Censet Benedictus XVI causam abusuum esse falsam Concilii Vaticani Secundi saepe pervulgatam interpretationem, cum multi sacerdotes religiosique spatio plurium decem annorum praeterito nimis huic saeculo se conformarent Evanglii ratione non satis habita. Ad victimos abusuum eorumque familias verba vertens Benedictus XVI in litteris pastoralibus Ecclesiam flagitium sentire eiusque paenitere confirmavit.


© 2010 www.kath.net