Augustinus: quis digne enarret uirginis partum?

23. Dezember 2010 in Latein


Quaeris ab homine quomodo sit genitus deus? - Nunquam pater sine filio


Linz (kath.net)
Sanctus Augustinus Sermo 196,1

Natiuitates domini nostri Iesu Christi, duae sunt; una diuina, altera humana:
ambae mirabiles; illa sine femina matre, ista sine uiro patre.
quod ait sanctus Isaias propheta, «generationem eius quis enarrabit?» ad ambas generationes referri potest.
quis digne enarret generantem deum?
quis digne enarret uirginis partum?
illud sine die, hoc certo die: utrumque sine humana aestimatione, et cum magna admiratione.

illam primam attendite generationem: «in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum».
cuius uerbum? ipsius patris. quod uerbum? ipse filius. nunquam pater sine filio.

et tamen qui nunquam sine filio, genuit filium.
et genuit, et non coepit.
sine initio generato nullum est initium. et tamen filius, et tamen genitus.

dicturus est homo: quomodo genitus, et non habet initium?
si genitus, habet initium: si non habet initium, quomodo genitus?
quomodo, nescio.
quaeris ab homine quomodo sit genitus deus?
interrogatione tua laboro; sed prophetam appello: «generationem eius quis enarrabit?»
ueni mecum ad istam generationem humanam, ueni mecum ad istam, in qua se ipsum exinaniuit formam serui accipiens: si forte uel ipsam capere possimus, si forte uel de ipsa aliquid loqui ualeamus.

etenim quis capiat, «qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo»?
quis hoc capiat?
quis hoc digne cogitet? cuius mens hoc audeat perscrutari? cuius lingua audeat pronuntiare? cuius ualeat cogitatio capere?
interim hoc omittamus: multum est ad nos.

ut autem non multum esset ad nos, «semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus».
ubi? in uirgine Maria.

Augustinus, Sermones (PL 38, Sermo 196,1)

Augustinus: wer kann von einer gebärenden Jungfrau angemessen reden?


© 2010 www.kath.net