23. November 2011 in Latein
Pars secunda: Ambrosius episcopus novus quin a catholicis staret dubium non erat Symmacho respondet et longaevam Romam ad fidem Christianam converti posse
Mediolani (kath.net/mc) Ante Sancti Ambrosii Mediolanensis episcopi diem festum, septimo scilicet die mensis Decembris, aliquid de eius vita scriptum diebus Mercurii partibus quattuor hic proponemus.
Hoc loco non alienum putamus paucis verbis de Ario eiusque argumentis disserere, quippe quae per totum saeculum quartum viguerint, quo satis elucet eas res etiam Ambrosii maxime referre. Arius presbyter Alexandrinus, qui anno trecentesimo tricesimo sexto mortuus est, negabat Iesum Christum esse vere Deum; quin etiam affirmabat Christum, Dei Filium, esse hominem creatum vel primum omniumque praecellentissimum, attamen creatum, id est non aeterne praeexistentem neque Deo Patri natura divina aequalem. Verebatur enim ne unicum esse Deum negaret, si Christum Deum esse concederet, unde sequitur ut et Spiritum Sanctum Deo inferiorem habuerit.
Quae contra Athanasius rerum divinarum studiosus Graecus respondit fieri non posse, ut homo ab homine quodam peccatis redimeretur et salvaretur; maximae saluti enim homini esse Dei vitae participem fieri, Christum autem non nisi ipse haberet vitam divinam nobis dare posse.
Item episcopi ad concilium habendum Nicaeam anno trecentesimo vicesimo quinto congregati affirmant eadem natura divina qua Deus Pater Christum Filium esse, quem, ut ipsorum verbis utar, consubstantialem vel Graece homoousion Patri esse affirmant. Christum ergo duabus naturis, et integre humana et plene divina, esse intellexerunt.
Ambrosius, etsi clericos Arianos locis non movit eoque prudenter impedivit, ne concitarentur, quin a catholicis staret dubium non erat: per litteras a Basilio Caesariensi episcopo impetravit, ut reliquias Dionysii episcopi Mediolanensis, decessoris sui redderet, qui catholicus ab imperatore Constantio in exilium missus defunctus erat.
Imperator Valentinianus primus, quocum bene consensisse videtur, eodem anno trecentesimo septuagesimo quinto quo Satyrus frater mortuus est. Secunda laudatione funebri fratri habita, quam supra commemoravi, res ad fidem Christianam ac Nicaenam pertinentes velut duae Christi naturae continentur.
Imperator qui successit Gratianus ab Ausonio poeta instructus primum decessore indulgentius ea, quae pagani volebant, probabat. Qui aram quandam ante Victoriae statuam in senatu positam, ut exemplo utar, a Constantio secundo ablatam restitutamque a Iuliano (qui a fide Christiana defecerat eoque voce Graeca Apostata appellatur), anno tricesimo octogesimo secundo demum auferri iussit. Gratiano insequenti anno mortuo pagani sibi occasionem arae rursus erigendae dari rati sunt.
At cum ara deae cuidam paganae dedicata Christianis minime placeret, Ambrosius enixe dedit operam, ut argumenta ethnicorum, quae Symmachus tertia praecipue relatione ad Maximum usurpatorem directa proferret, vinceret imperatorique persuaderet, ne aram denuo erigi iuberet; quam rem feliciter impetravit.
Quem antea commemoravi Symmachus eadem atque Ambrosius gente Aurelia natus instantissime id agebat, ut religio cultusque veterum Romanorum, id est paganorum, conservarentur neque a Christianis reprimerentur. Postquam enim anno trecentesimo tertio decimo imperator Constantinus edicto quod dicitur Mediolanensi permisit, ut Christiani libere atque aperte religionem suam colerent neque persecutionibus vexarentur neque damno ullo afficerentur, Christianorum numerus publicos etiam honores gerentium adeo auctus est, ut eo vehementius gentiles cultui litterisque propriis studerent; quae res a nostri temporis hominibus doctis restauratio pagana appellatur.
Inter quos quidem restauratores, ut ita dicam, maxime Aurelius Symmachus excellit, qui
tertia Relatione, quam supra commemoravi, affirmat plures vias ad deum perducere, e quibus una sit cultus Romanorum praecellens ac diu probatus; cui Ambrosius respondet et longaevam Romam ad fidem Christianam converti posse.
© 2011 www.kath.net