30 November 2011, 15:38
Hymnis omnes fide constantiaque confirmabantur
 
Legionaere
 
WEITERE ARTIKEL ZUM THEMA 'Heilige'
Pars tertia: Neque homines, qui cum Ambrosio sacro officio interfuerunt, ullo modo a militibus minantibus commoveri potuerunt, ut basilicam Arianis traderent, sed magno cum animi ardore per totos octo dies sanctos pasquales ibi manebant.

Mediolani (kath.net/mc) Ante Sancti Ambrosii Mediolanensis episcopi diem festum, septimo scilicet die mensis Decembris, aliquid de eius vita a Maria Cavagno scriptum diebus Mercurii partibus quattuor hic proponemus:

Gratianus imperator anno trecentesimo duodeoctogesimo ab Ambrosio petivit, ut fide Christiana accuratius instrueretur; quod Ambrosius libenter, ut suspicari licet, fecit et opus, quod de fide inscriptum est, ei misit, in quo inter alios eos fidei articulos, qui concilio Nicaeno statuti erant, sermone facili enumeravit atque explicavit.

Werbung
irak


Qua re effectum est, ut Gratianus magis magisque in Arii assectatores et omnes cum fide Nicaena non consentientes consuleret, id quod edicto ab imperatore anno trecentesimo octogesimo facto manifestatum est. Eodem anno Ambrosius opus de Spiritu Sancto compositum eidem dedicavit, quo argumenta libris de fide scriptis tractata continuarentur ac perficerentur.

Insuper impetravit, ut concilium episcoporum haberetur Aquileiae anno trecentesimo octogesimo primo, ubi ei contigit, ut Arianos damnaret controversiaeque saltem de rebus theologicis finem faceret.

Controversia enim, utrum Arianis festivitates pasquales ritu proprio propriaque in basilica celebrare liceret necne, orta est anno trecentesimo octogesimo quinto, cum Iustina mater iuvenis imperatoris Valentiniani secundi, quae Arianis maxime favebat, basilicam quandam, quae Portiana dicebatur, ad sacrum officium cultu Ariano celebrandum posceret, quae res tum magno populi concursu tumultuque impedita est.

Insequenti anno autem Arianis per edictum concessum est, ut legitime ad sacra facienda congregarentur, quo effectum est, ut basilicam Portiana maiorem sibi postularent, quod Ambrosius vero negavit. Qui dum eo die, qui palmarum dicitur, missam celebrat, de basilica Portiana a militibus occupata ac publicata certior factus est. Homines vero, qui hac in basilica erant, haud discesserunt, neque qui cum Ambrosio sacro officio interfuerunt ullo modo a militibus minantibus commoveri potuerunt, ut basilicam Arianis traderent, sed magno cum animi ardore per totos octo dies sanctos pasquales ibi manebant.

Quod ut fieri posset, duabus praesertim de causis effectum est: Primum propter hymnos, quos Ambrosius composuerat, deinde quod episcopus iis ipsis diebus ipsa in basilica Protasii et Gervasii martyrum sanctorum reliquias invenit. Qua re, quippe quam catholicae fidei magno testimonio esse crederent, populus non minus quam Iustina tanta admiratione afficiebantur, ut non iam contra catholicos agitarent.

Hymnis autem animi eorum, qui in basilica aderant, fide constantiaque confirmabantur: psalmorum similes enim aptissimi sunt et ad eos animo concipiendos et canendos et memoria tenendos, quod et argumenta satis nota pluribusque imaginibus exornata continent et ab omnibus vice alterna recitantur secundum modulos ab ipso Ambrosio factos nec iam nobis traditos, et certo pede numeroque versuum facilius mentibus infiguntur.

Componitur scilicet hymnus strophis octo, quarum quaeque quaternos versus binis dimetris iambicis factos continet; qui numerus appellatur Ambrosianus. Argumenta his in hymnis allata sumpta sunt ex rebus, quae quoque die in ecclesia celebrabantur, ex laudibus apostolorum martyrumque, ex laudibus Deo ad horas diei allatis, porro ex conciliorum decretis.

Etsi hymni permulti nobis exstant, tamen quattuordecim tantum revera Ambrosii esse inter omnes homines doctos in id problema diligenter investigantes constat; ceteros autem ab imitatoribus scriptos esse apparet.

Qui cantus celeberrimi facti longe lateque diffundebantur primum per ipsum Mediolanum, deinde per totas regiones occidentales, unde factum est, ut Ambrosium cantuum Latinorum ecclesiae occidentalis auctorem nominare non dubitemus.

Mentes igitur hominum hos hymnos in basilica canentium adeo inflammatae sunt, ut etiam milites basilicam circumstantes adducerentur, ut precantibus se adiungere et ab iis obsidendis desistere dicerentur.







kath.net ist Teilnehmer des Partnerprogramms von Amazon EU, das zur Bereitstellung eines Mediums für Webseiten konzipiert wurde, mittels dessen durch die Platzierung von Werbeanzeigen und Links zu Amazon.de Werbekostenerstattung verdient werden kann.


Lesermeinungen zu diesem Artikel anzeigen und Kommentar schreiben


 

meist kommentierte Artikel

Der 'unsägliche' Papst - UPDATE (149)

547 Missbrauchsfälle bei Regensburger Domspatzen (80)

Der überforderte Papst (76)

Vatikanzeitung kritisiert Reformunwilligkeit von Geistlichen (69)

'Domspatzen-Bericht entlastet Georg Ratzinger' (63)

Gesinnungsterror gegen Uni-Professor Kutschera (46)

Jesuit Zollner rät Müller zu Aussprache mit Regensburger Opfern (35)

Gänswein: Benedikt XVI. wollte Franziskus nicht kritisieren (33)

Kardinal Müller: Amt als Glaubenspräfekt endete ohne Begründung (28)

Prälat Imkamp gibt Leitung von Maria Vesperbild ab (26)

Papst ruft Müllmann an, der bei einem Unfall beide Beine verlor (23)

Erzbischof Schick ruft zu mehr Ehrfurcht im Gottesdienst auf (21)

Kardinal Müller: Europa erlebt 'forcierte Entchristlichung' (21)

Erzbischof von Straßburg warnt (20)

Schüller verunglimpft Benedikt-Grußwort als 'Stillosigkeit' (20)