10 Februar 2013, 18:00
Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis
 
Legionaere
 
WEITERE ARTIKEL ZUM THEMA 'BenediktXVI'
Quibus verbis Benedictus PP XVI ministerio Episcopi Romae renuntiaverit

Romae (kath.net)
Fratres carissimi
Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.

Werbung
christenverfolgung


Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem meam ad ministerium mihi commissum bene administrandum agnoscere debeam.

Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commisso renuntiare ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse.

Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis.

Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim.

Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis februarii MMXIII

BENEDICTUS PP. XVI

Ihnen hat der Artikel gefallen?
Bitte helfen Sie kath.net und spenden Sie jetzt via Überweisung auf ein Konto in Ö, D oder der CH oder via Kreditkarte/Paypal!











Lesermeinungen zu diesem Artikel anzeigen und Kommentar schreiben


 
App play store iTunes app store Jetzt kostenlos herunterladen! mehr Infos Instagram
meist kommentierte Artikel

Vatikan bestätigt Wucherpfennig als Frankfurter Hochschulrektor (66)

"Kirche muss sich sagen lassen, dass sie eine Täterorganisation ist" (48)

Opfer sagt, er musste sich vor Bischof Janssen nackt ausziehen (43)

Du sollst nicht falsch aussagen gegen deinen Nächsten (39)

'Auf ihrer rechten Hand oder ihrer Stirn ein Kennzeichen anzubringen' (34)

Italiens Bischöfe wollen Vaterunser-Bitte ändern (30)

Neues Buch stellt Viganòs Memorandum als Angriff auf Franziskus dar (30)

NEU! - kath.net-WhatsApp-Newsletter - NEWS und MISSION (26)

Wucherpfennig: 'Ich habe nicht widerrufen' (24)

Bischof Overbeck möchte Sexualmoral "weiterentwickeln" (22)

Niemand braucht einen esoterischen Sinnstifterverein und Sozialkonzern (22)

Agatha Christies Beitrag zur Rettung der Tridentinischen Messe (21)

Diözese Linz - Zölibat Ade? (21)

McCarrick-Skandal: US-Bischöfe wagen keine Forderung an Vatikan (19)

Viganò: „Seid mutige Hirten und keine ängstlichen Schafe!“ (13)