16 April 2012, 18:00
PONTIFICIA COHORS HELVETICA (1506 - 2006) nova & vetera
 
Legionaere
 
WEITERE ARTIKEL ZUM THEMA 'Schweizergarde'
Ulrich Nersinger, Gero P. Weishaupt

Civitate Vaticana (kath.net) ROMAM VENIENTIBUS occasio imagines luce impressas magni aestimatas reddendi a viris Cohortis pedestris Helvetiorum a Sacra Custodia Pontificis (vel paucis verbis: Cohortis Pontificiae Helveticae) vestibus ad mediam aetatem pertinentibus indutis, hastis securiferis instructis ingressusque illius Civitatis spatio exiguae, id est Civitatis Vaticanae, custodientibus offertur. Sunt etiam qui hanc Manum tam venustam ad aspectum leniter rideant, illam vestem militis gregarii subrideant ac arma obsolete dubitantes, quaerentes caputque concutientes contueantur, dum alii interdum censent eam esse exercitum pro festivo dramate musico constitutum. At contra milites Summi Pontificis non sunt grex ad genetilicios mores pertinens. Quocirca fallunt ii, qui eos solum ad Civitatem Vaticanam venuste ornandam putent idoneos. Viri Cohortis, militia in Helvetia perfecta, armis, id est manuballistulis, sclopetis polybolisque utendis instructi, corpora ad certamina exercitantes gasiumque etiam lacrimatorium in potestate habentes potius semper parati sunt ad arma expedienda.

Quinque abhinc saeculis Romanis Pontificibus official praestant. Summus Pontifex Iulius II (Giuliano della Rovere, 1503-1513) quingentos milites gregarious ex Helvetia Romam venire iussit, ut corpus vitamque eius tuerentur. Per Portam Populi transeuntes ad Aream Petrianam pervenerunt, ubi Summus Pontifex eos benedictione donavit atque una cum multis hominibus salvere iussit. Tecto apud Domum Pontificalem recepti sunt, illo scilicet loco ubi nunc castra eorum inveniuntur. Nulla mora interposita servire coeperunt Summo Pontifici, qui ex gente vulgo Della Rovere ortus usumque in bello gerendohabens atque thorace nitenti indutus militibus praefectus equitare non timens novit vitam suam melius militibus exteris tradi tuendam quam eis, qui cum nobilibus Romanis certandum esse putabant.

Post iam viginti annos custodes palatii, natione Helvetii, in Summo Pontifice defendendo probates se praestare potuerunt, cum die VI mensis maii MDXXVII milites hispanico-theodisci Imperatoris Caroli V in Urbem Aeternam invasissent et in Montem Vaticanum diripiendo caedesque faciendo contendissent, ut, cum dux eorum mortuus esset, hoc modo stipendia eis nondum data compensarentur. Centum quadraginta septem milites Cohortis, inter quos praefectus eorum Kaspar Röist, saevitia atque feritate trucidati sunt. Contigit ut quadraginta duo Helvetii Summum Pontificem Clementem VII (Giulio de Medici, 1523-1534) tuerentur, qui in Arcem Sancti Angeli (seu Mausoleum Hadriani) ab periculis tutam adductus est. Id quod tunc evenit in monumentis rerum gestarum verbis „Direptio Romae“ (vulgo Sacco di Roma) inscribitur. Eo ex tempore dies VI mensis maii ad honorem Cohorti tribuendum celebratur. Quotannis hac die tirones in cavaedio Damasiano ritibus quos omnes admirantur ad ius iurandum adiguntur, adstantibus clericis ampla autoritate praeditis, legatis nationum ac parentibus valde laetantibus eisque natis necnon amicis et Cappellano Cohortis, qui haec sacramenti verba profert: „Sacramento dico fide, probitate, honore me munere Petrino fungenti eique iure succedenti serviturum totisque viribus, paratum etiam, si necessarium sit, ad vitam dandam, eos defensurum, Sacro quoque Collegio Cardinalium, sede vacante, obstricturum. Praeterea promitto me praefectum ceterosque praepositos reveriturum, eisque fidem servaturum, oboedientiam praestaturum omniaque quae ordinis mei sint observaturum.“ Novi milites singuli ad vexillum eunt et, sinistra eo tacto ac sacramento dicendo elevata dextera, promittuntur: „Sacramento dico me omnia, quae modo prolata sint, conscientia ac fide observaturum Deo me et omnibus Sanctis eius adiuvantibus.“

Werbung
bibelsticker


Quingenti anni ab Cohorte Pontificia Helvetica condita demonstrant eos non putare sacramentum Summo Pontifici defendendo solum anno CXLII dandum fuisse. Singulis militibus aut toti Manui vita Summi Pontificis etiam atque etiam erat tuenda defendendaque. Haec fidei colendae promissio ad aetatem etiam usque nostram viguit.

Ad proelium navale apud Naupactum (vulgo Lepanto) anno MDLXXI factum, quo commisso socii cum Imperatore foedere coniuncti victoriam ab Turcis reportaverunt, viginti quinque milites Cohortis Pontificiae Helveticae profecti erant, ut navis longa Summi Pontificis ab eis militandi causa compleretur. Sanctus Pius V (Antonio Michele Ghislieri, 1566-1572) Principi Marco Antonio Columnae, quem exercitibus pontificiis praefecisset, eos attribuerat, quibus in primis excellit Ioannes Nölly, cum vitam suam in discrimine offerens duo signa ex Turcis capere succederet. Praefectus centurioque Cohortis Jost Segesser ad hoc animadvertit: „Unus etiam vestrum, loco vulgo Kriens nomine ortus, Ioannes Nölly nomine, duobus signis vel vulgo Fenndli, ut eis in navibus triremibus publicis uti solet, potitus est eaque mihi donavit.“ Curia Lucernensis Ioanni Nölly ad virtutem eius laudandam quindecim Kronen, quo nomine moneta Helvetica appellatur, tribuit eique et domesticis eius civitatem urbis Lucernensis impertivit. Utrisque tropaeis in patriam militum Cohortis transmissis, omnes ea in illa curia admirari potuerunt.

Non solum in Urbe, sed ubicumque Summus Pontifex Princeps regebat, milites gregarii Helvetii ab saeculo sexto decimo officia implebant. Imperium eius saeculare, id est Civitates Pontificiae, ex Patrimonio Petri necnon Legationibus, quae gerenda purpureis vestitis aliisque clericis officio et dignitate excellentibus commisit, constabat. Cardinales Legati vel Vice-Legati „alter ego“ Summi Pontificis habebantur. Quapropter necesse evasit, ut ii quoque singularibus corporis custodibus tuendi committerentur. Qua de causa urbibus Bononiae (1542), Perusiae (1550), Avennioni (1573), Ferrarae (1598) et Urbino (1631) Cohortes Pontificae Helveticae erant. Attamen Cohors Pontificia Helvetica Avenionensis, territorio pontificio in aliena terra incluso ab illis administris, qui rebus permutandis in Francogallia propugnaverant, adiecto, et aliae Cohortes, postquam Napoleon Bonaparte ad bellum contra Italiam profectus est, suppressae sunt.

Vix notum est Romae XVII saeculi paucos per annos secundam esse Cohortem Pontificiam Helveticam anno MDCLXVI locum obtinentem Cohortis Pontificiae Corsicae ab multis cognitae et anno MDCLXIII, Rege Francogallico impellente, dimissae. Praefecto Lucernensi duce, illa castra posuerat apud locum nomine Sancto Salvatori dedicatum in regione quae vulgo Lauro appellatur. Anno tamen MDCLXXII Summus Pontifex Clemens X (Emilio Altieri, 1670-1676) Manum, quae ex trecentis viris constabat, rursus dimisit.

Anno MDCCLXXXVIII milites Francogallici, quodam viro Berthier nomine duce, in Regnum Pontificium iter fecerunt. Huius anni die XV mensis februarii „Republica Romana“ proclamata, „Victoria rationis“ celebrata et Summus Pontifex Princeps sui iuris demissus declaratus est. Qui Civitate Pontificia potiti sunt Cohortem Pontificiam Helveticam statim armis exui et dissolvi iusserunt et Pium VI (Giannangelo Braschi, 1775-1799) in Francogalliam abduxerunt. Anno MDCCCI Summus Pontifex Pius VII (Barnaba Gregorio Chiaramonti, 1800-1823) et Napoleon Bonaparte foederi faciendo convenerunt concordatum inituri, quo in Urbe Aeterna Cohors Helvetica Pontificia restitui posset.

Imperator Napoleon anno MDCCCVIII Civitates Pontificias denuo occupari iussit, postquam ipsi milites Summi Pontificis non facere potuerunt, quin invadentibus Francogallicis numero potentiaque superantibus se darent. Romae Summo Pontifici tuendo non remanebant nisi Cohors Pontificia Nobilium (seu Optimatum) et Cohors Pontifica Helvetica. Milites Cohortis Nobilium cum vestes veteres coloribus pontificiis (vulgo coccarda) ornatae, quibus Francogallici potiti erant, abicerent et, Summo Pontifice iubente, vestibus coloribus flavor alboque, ut novi essent colores, induerentur, iratos sibi fecerunt eos, qui Civitatem Pontificiam obsidebant. Quae Cohors loco vulgo Palazzo della Consulta appellato, ubi manebat, inopinans oppressa primum in custodia est tenuta, deinde in Mausoleo Hadriano (seu Castello Sancti Angeli) capta. Horis matutinis diei VI mensis iulii Francogallici aedes Quirinales cinxerunt, quorum alii ianuas effregerunt, alii per fenestras in aedes pontificias irruerunt. De his certior factus Pius VII vetuit Cohortem repugnare et praecepit, ut Helvetii in locos ante cubicula pontificia sitos recederent. Ibi dux Radet quadraginta milites Cohortis Helveticae una cum eorum praefecto invenit, armis, Summo Pontifice dilucide iubente, militibus primum repugnantibus, deinde vero domino eorum omnino obsequentibus, proiectis. Praefectus Cohortis captus, Summus autem Pontifex in exilium in Fonte Bellaqueo (vulgo Fontainebleau) situm missus est. Napoleone die IV mensis aprilis MDCCCXIV imperium deponere coacto, Summus Pontifex liberatus Romamque reverses ab Helvetiis apud aedem sacram Sancto Petro dedicatam receptus est, qui deinde redierunt officiis iterum suscipiendis.

Triginta annis post quidam seditiosi Civitatem Ecclesiasticam afflixerunt. Fautores nimii nationis civilisque libertatis studii potestatem saecularem Summi Pontificis coercere cupiverunt, ut quaedam rei publicae forma saecularis, quam „Republicam Romanam“ appellabant, extremo constitueretur. Postquam die XV mensis novembris MDCCCXXXXVIII ex tumultibus evenit, ut primus administer pontificius Pellegrinus Rossi necaretur, plebs ab rerum evertendarum cupidis instigata domum Summi Pontificis in colli Quirinali sitam hisque diebus ab paucis solum militibus Cohortis Nobilium fermeque septuaginta Helvetiis custoditam expugnavit. Qui Summo Pontifici dediti devotique, numero quamvis pauci, tamen successerunt, ut plebs, quominus in domum irruerent, impediretur. Helvetii domum defendentes armis usi sunt. Quidam a civibus Romanis missi die XVII mensis novembris Beatum Pium IX (Giovanni Maria Mastai Ferretti, 1846-1878) rogaverunt, „ut cruentorum militum Cohortis Helveticae furoris finem faceret“, cum, nisi id faceret, populus Romanus, furenter licet iratus, indulgenter tamen habendus, non prohiberetur, quin irasceretur. Summus Pontifex hac re desperatus ad graviora vitanda iussit Helvetios custodias relinguere et ad castrum redire. Militibus Cohortis paulo post armis exutis, praefectus comprehensus in Arcem Sancti Angeli adductus est. Illa Cohors civium rei publicae nunc ipsa curavit, ut Summus Pontifex „protegeretur“. Beatus Pius IX, postquam die XXIV mensis novembris quibusdam periculis expositus variisque casibus iactatus fugam domo capere successit, Gaetam in Regno Neapolitano sitam profectus est, ut ab omni periculo tutus esset, donec, „Republica Romana“ sublata, anno MDCCCL Romam reverti posset.

Militibus Regis Victoris Emanuelis II die XX mensis septembris MDCCCLXX Romam ingredientibus Civitatemque Ecclesiasticam antiquam delentibus, exercitus Summi Pontificis, qui ex sedecim milia militibus constabat, praeter Cohortes Pontificias, inter quas quoque Cohors Helvetica fuit, dimissus est. Summus Pontifex, regnum suum ne occuparetur recusans, voluntarie se „captivum“ in Vaticanum ad illam usque diem XI mensis februarii MDCCCCXXIX removit, qua Civitas urbis Vaticanae, Ecclesia cum Italia reconciliata, ei nec subiecta nec obnoxia est exorta.

Helvetii in Civitate Ecclesiastica quae quadraginta quattuor hectaria comprehendit eadem agebant acantea. Constitutio illo tempore vigens definivit Cohortem „exercitum esse ex civibus helveticis compositum, cuius imprimis sit semper salutem Beatissimi ipsius Patris tueri domumque eius custodire.“ Consilium Universum Concilii Helvetici die XV mensis februarii MCMXXIX declaravit cuique Helvetio, iure vigente integro (permissum non erat milites in exercitibus exteris militare, id quod theodisce Reisläufertum appellabatur), Summo Pontifici militare licitum esse. Quo facto concilia probaverunt ad milites pertinere Summum Pontificem custodire ac tueri.

Die VIII mensis septembris MCMXXXXVIII rebus gestis Cohortis Pontificiae Helveticae aliquid accidit novi. Qua enim die Urbem Aeternam copiae exercitus theodisci (vulgo Wehrmacht) occupaverunt. Primum helvetii, qui ingressus in Civitatem Vaticanam custodiebant, ansatas hastas cum manuballistis carabinisque commutaverunt. Tempore vero occupationis theodiscae (a die VIII mensis septembris MCMXXXXIII usque ad diem IV mensis iunii MCMXXXXIV) non necesse erat ut Cohors armis uteretur.

Usque ad annum MCMLXX Cohors Helvetica una ex quattuor Manibus Pontificiis exstabat. Quae una cum Cohorte illa Nobilium, quae ex septuaginta nobilibus (seu optimatibus) constabat, et Cohorte Palatina, quae quingentos viros comprehendebat, necnon Militibus Pontificiis a publica tutela ex centum quinquaginta viris constantibus milites in Civitatem Vaticanam mittebat. In caeremoniis frequentibus multi milites pontificii spectacula variis coloribus distincta praebebant. Vix Summus Pontifex apparebat quin milites sui adessent. Non erat toto orbe terrarum aliqua civitas, quae tantas in armis haberet cives, quantas Civitas Vaticana.

Summus autem Pontifex Paulus VI (Giovanni Battista Montini, 1963-1978) arma deposuit die XIV mensis septembris MCMLXX Cohortem Nobilium et Cohortem Palatinam dimittendo necnon Milites a publica tutela in quamdam Manum custodum publicorum (vulgo Corpo di Vigilanza) convertendo. Integrum autem manebat illa manus helvetica, cuius erat suscipere, praeter prima pensa, omnia ad quae facienda Cohortes dimissae se obligaverant, id est ingressus in Civitatem Vaticanam custodire, Summum Pontificem dies festos sive sacros sive profanos agitantem, comitari ac tueri aliaque ministeria honorifica normis traditis congruentia praebere.

In annalibus Cohortis de illo gravi eventu, qui die XIII mensis maii MCMLXXXI in Area Petriana accidit, legi potest: „Dum hodie Summus Pontifex homines in Area Petriana adunatos allocuturus auditurusque in autocineto in ea iterum vehitur, quidam natione Turcicus manuballistula eum vulneravit … . Eodem tempore praefectus Cohortis, Buchs nomine, una cum centurione, cui nomen erat Estermann, post devium autocinetum apertum (vulgo Campagnola) sunt, quodam autem optione, Prinz nomine, id praecedente. Summo Pontifice glandibus manuballistulae icto, centurio una cum quodam custode publico, cui nomen erat Hasler, in autocinetum saluit. Ambo Summum Pontificem optime curaverunt, dum alius custodos publicus, Roggen nomine, qui prope erat, ad auctorem sceleris persequendum adoritur.“ Qui enarratis in annalibus subiunxit: „Quo ipso tempore una cum custode publico Petro Hasler prope columnas ad Portam Aeneam (vulgo Portone di Bronzo) in Area Petriana morabar. … Cum Ioannes Paulus II circiter viginti metra abesset, ter audimus manuballistulam sonitum edentem. Continuo cogito Summum Pontificem petitum esse. Ad autocinetum locis iniquis aptum (vulgo Jeep), in quo Summus Pontifex iam collapses erat, incogitati sponaneique currimus. Petrus primum in tabulatum autocineti, deinde statim in vehicul!um sallire, dum ego cogitationes in impetitorem dirigo, qui brevi spatio interiecto in turma manuballistula, ut Summus Pontifex e medio tolleretur, usus erat. Vesti militari indutus gladioque armatus quadam ope enitor, ut trans saeptum pervenirem, hominibus commotis auxilio mihi venientibus. Impetitorem videns fugentem cum aliquibus aliis eum persequor, qui prope raedam cursualem ab quibusdam togatis comprehensus est …“

Summus Pontifex Ioannes Paulus II (Karol Wojtyla, 1978-2005), Pontificatu ineunte, statuit, ut Cohortis milites numero centum esset. Ad normas die V mensis aprilis MMLXXIX constitutas milites Cohortis Pontificiae Helveticae, qui ut corporis custodes centuriam constituunt ordine legionis, componuntur ex praefecto gradu tribuni militum gaudente, succenturione maiore, Cohortis Cappellano, qui gradu quoque succenturionis maioris gaudebat, succenturione minore gradu centurionis maioris exornato, secundo succenturione minore gradu centurionis gaudente, quodam optione munere legati, cui gradus succenturionis maioris erat, fungente, quattuor custodibus publicis (succenturionibus minoribus), decem decurionibus gradu legatorum gaudentibus, quibus alii decem gradu optiones aderant, et septuaginta militibus hasta securifera armatis (custodibus publicis). Anni Sancti MM ratione habita, manus Cohortis numero stabiliter in posterum permanendo constituto centum decem militibus aucta est.

Funguntur his temporibus milites Cohortis quinque quae sequuntur muneribus: exquirere, vigilare et instruere, aliqua officia exercere praesidiaque praebere. Exquirunt ad Portam Aeneam et Portam Sanctae Annae necnon ad Sacram Turrim (vulgo Arco delle Campane) et cancellos (vulgo cancello petriano) apud sedem prestini Sancti Officii sitos omnes, qui Civitatem Vaticanam introeunt. Vigilant domum a Summo Pontifice habitatam. Instruunt exercentque nonnulla officia, cum Summus Pontifex alios excipit, alios audit eosque alloquitur necnon res sacras celebrat. Adest Cohors cum rerum publicarum Praesides, moderatores civitatumque administri Civitatem Vaticanam publice adeunt aut legati nationum documenta, quibus munera eorum publice confirmantur, tradunt. Praebent quoque milites Cohortis, cum corporis custodes Summi Pontificis sint, ei praesidium corpus eius protegendo vitamque tuendo. Cui autem officio suscipiendo solum asciscuntur praefecti! militum militibusque praepositi gradu maiores ad hoc instructi. Adsunt praeterea aliqui Cohortis Helveticae, cum Summus Pontifex peregrinatur, officia vero togati excercentes (cum tamen Summus Pontifex Benedictus XVI die XXIX mensis maii MMV Conventus Eucharistici celebrandi causa ad urbem portu nobilem Baliensem in Italia sitam iter faceret, milites Cohortis eum vestibus militaribus induti comitati sunt). Praebet demum Cohors singularia officia sede vacante, cum omnes curas in conclavi protegendo cardinalibusque tutandis defigit.

Ut normae vigentes statuunt, militum Cohortis est in tribus turmis officia praestare, id est unusquisque eorum unum diem negotia gerit, duos autem dies otiis fruitur. Quam tamen normam, Ioanne Paulo II Summo Pontifice, annis praeteritis non sequebantur. Nullus Ecclesiae Catholicae dux antea tam crebro in publicum prodibat quam hic Summus Pontifex. Quam ob causam officia militum Cohortis multo plus superabant eis quae praebere solebant. In quadam relatione annali praefectura Cohortis palam fecit horas negotiosas normas constitutas transients numero fuisse viginti sex milia quadringentas.

Errore ducuntur ii, qui Cohortis Helveticae vestitum atque ornatum a Michaeli Angelo repetere putent, nam hoc vestimentum ex illo factum est, quo milites gregarii tunc indui solebant. Qui vestitus ornatusque primum coloribus nobilium gentis, quae vulgo Della Rovere appellatur et ex qua Summus Pontifex Iulius II, Cohortis ille institutor, oriundus erat, id est coloribus caeruleo et flavo, deinde illis gentis Medicorum (vulgo Medici), id est coloribus caeruleo, flavo rubroque, confecti sunt. Nostrae autem aetatis vestitus et ornatus illis vestimentis, quae tempore Renascentis Antiquitatis induebantur, specie similes a quodam Cohortis praefecto, Iulio Repond nomine (1920-1921), confecti sunt.

Praeter solita arma (securem hastatam, contum, gladium aliaque arma ferrea) quaedam pyroballista helvetica 1990 (diametro 5, 6 mm) a militibus adhibenda exstat. Militum praefectus, minores quoque, manuballistula genere SIG SAUER P 225, ut vulgo dicitur, (diametro 9 mm) armati sunt. Praeter haec Cohors ad protegendum defendendumque cotidie prompta et parata gasium lacrimatorium in potestate habet.

Cohortis signum cruce magna helvetica in quattuor partes dividitur, quarum illa summa pars sinistra colore rubro ornata generis insigne Summi Pontificis munere actu fungentis monstrat, illa autem ima pars dextra, rubra quoque, generis insigni Summi Pontificis Iulii II ornatur. Media in parte crucis albae generis insigne cuiusque praefecti videtur. In ceteris duobus partibus modo linearum transversariarum Medicorum gentis colores ostenduntur, id est caeruleus, flavus, ruber. Pompae aliaeque ceremoniae cum celebrantur, optio signum praefert.

Condiciones ad Cohortem admittendi diligentissime constitutae sunt. Tirones namque in Helvetia nati, religione catholici, statu celebes, inter undetriginta et triginta annos nati esse atque in patria militavisse, integra fama praestare, corporis statura non infra centum septuaginta quattuor centimetra esse debent. Praeter haec ad officia saltem biennalia suscipienda obstringuntur. Eis, qui ad Cohortem pertinent, matrimonium contrahere conceditur, si saltem gradu succenturionis gaudent, maiores viginti quinque annis sunt et se, officiis triennalibus completis, denuo officiis ad triennium sucipiendis obstrinxerunt, eo quoque posito in castris Cohortis eos cum uxore liberisque habitare posse.

Milites Cohortis ex custodiis laboriosis, quae etiam omni varietate non numquam carent, eo se recreant, quod in variis societatibus actuosi sunt velut in Cohortis tibicinibus et cantorum choro aut quadam folle pedibusque ludentium societate, cui nomen vulgo FC Guardia Svizzera est et quae quoque follies pedumque ludis publice in Civitate Vaticana actis interest. Providetur denique, ut milites in studiis progrediantur, cum variis quae offeruntur cursibus seminariisque studiorum litteris dedicatis interesse et praeter ea ad bibliothecam, cuius est ubertas librorum, aditum habere possint.

Cum causa, qua confoederales aetate iuvenes adducantur, ut Cohorti ascribantur, non tam fortis sit quam temporibus praeteritis, his tamen temporibus itineri se committunt ad Cohortis officii sedes, quae curat ut milites conscribantur, quidam Helvetii, qui officia, quibus eminent, Summo Pontifici et Ecclesiae se praebere gloriantur.

Annis decem proximis millenii praeteriti res internae Cohortis Pontificiae palam factae sunt velut difficultates inter sodales variis linguis loquentes et controversiae de militibus docendis et ducendis. Cohors Helvetica rebus autem adversis, quibus maiores, ex quo tempore est, non fuerant, afflicata est, cum mense maii anno MCMLXXXXVIII quidam miles iuvenis gradu succenturionis manuballistula virum brevi antea praefectum nominatum eiusque mulierem necavisset et, eis necatis, sibi necem conscivisset. Octo vix annis ante sollemnia anniversaria, quae Cohors quingentesimum celebratura fuit, intra et extra Civitatem Vaticanam numerous Cohortem corrigendam emendandamque exposcentium, immo vero etiam eam dimttendam rogantium crescebat. Attamen Summus Pontifex Ioannes Paulus II suos corporis custodes magni aestimavit, cuius verbis Angelus Cardinalis Sodano vi officii quo fungebatur Secretarii Status protulit: „Luctus moerorque unius diei laetitiam non comprimere possunt Cohortem Helveticam quingentos annos fidem erga Beatissimum Patrem servasse.“ Summus Pontifex quemdam declaravit novum praefectum, cui negotium dedit, ut Cohors corrigeretur et fimiter in millennium proximum transpire posset. Multa quae sunt capta consilia iam perfecta sunt velut nova militibus conscribendis ratio, stipendiorum militibus iam dudum solvendorum auctus, pecuniarum veteranis suppeditandarum emendatio necnon castrorum amplificatio atque ad praesentia accommodatio.

Ex rebus adversis miserisque, quae die XI mensis septembris MMI inciderunt, effectum est, ut etiam Civitas Vaticana, cui res publica Italica hac de re adfuit, ad nova consilia capienda accederet. Quibus captis, inter cetera statutum est, ut quoddam Consilium Civitati Vaticanae tuendae institueretur atque custodes publici Civitatis Vaticanae ad „Corpo di Vigilanza“ ut aiunt pertinentes armis instructi ac auctoritate et potestate amplificarentur, quibus inde ab I die mensis februarii MMII „Corpo di Gendarmeria dello Stato della Città del Vaticano“, latine „Milites a publica Civitatis Vaticanae tutela“, appellari licet. Nova consilia Civitati Vaticanae tuendae rationem quoque Cohortis Pontificiae Helveticae habuit.

Quam tamen ob causam officia ab helvetiis exercita facta sunt perplexa, cum eis Summus Pontifex suaque domus tuendi sint, simul autem Civitas Vaticana milites non arte tecnica optime instructos velit, sed immo potius Summum Pontificem „humana specie“ tuentes pervelit. Cohors Pontificia Helvetica Civitatem Vaticanam gratam acceptamque reddit et fidem facit. Milites hastis securiferis armati aditusque in Civitatem Vaticanam custodiuntes, quos faciles, comes, benignos esse constet, magni aestimantur. Omnibus Cohors exemplo est, cum milites, Summo Pontifice homines audiente eosque alloquente aut res divinas faciente, aliis aliquod assignant, alios disponunt aliaque id genus officia implent. Commovetur, qui eos apparere vidit, viris civilibus Civitatem Vaticanam publice obeuntibus. Mirum non est hoc habito admodum iucundo et grato eos coerceri, quominus in officiis excercendis, licet rerum militarium usu atque exercitatione praediti, incumbant. „Quidam miles Cohortis“, dicunt praefecti, „manuballistula armatus, qui iuxta Summum Pontificem stetit aut ante aedem sacram Vaticanam custodit, ne cogitari quidem potest.“ Romae tamen nemo est, qui cogitet umquam futurum esse ut haec antiqua manus pontificia rebus suis multis gestis memoriam apud posteros adepta in posterum non sit, nec est qui credat Civitatem Vaticanam aliquando sine Cohorte pedestri Helvetiorum a Sacra Custodia Pontificis fore. Die VI mensis maii MMV Summus Pontifex Benedictus XVI (Joseph Ratzinger, qui inde ab anno MMV munus Petrinum feliciter excercet) corporis custodibus dixit: „Ex quo electus sum, in officio manetis fidem mihi simper praestantes, a latere Petri successoris numquam decedents eique, ut securus in omnium hominum salute curam ponere possit, protegendo ac tuendo optime consulentes. Ex his omnibus clare apparet quaedam huius Cohortis Pontificiae Helveticae mens, quae ex memoria omnium rerum hoc exercitu, licet numero militum non amplo, tamen ad suprema tendente, quingentos annos bene gestarum consequitur. Quae suprema, quo Cohors tendit quibusque illa mens conservatur, qua sublata Cohors Helvetica magnam eorum, quae ei exercenda mandata sunt, gravemque dignitatem non servare posset, haec sunt: firmitas in fide catholica, vita christianis digna, qua alios persuadent, firma erga Ecclesiam Vicariumque Christi fides et magna pietas, diligentia et perserverantia in officiis cotidianis exercendis, fortitude deinde et humilitas, benevolentia demum et humanitas.“

De vesti militari
Cohortis Pontificiae Helveticae

Constat vestis militaris ex thorace laneo clavis flavis et caeruleis ornato et sub pectore duobus scissuris sinuosis (vulgo Puffschlitze) diviso. Manicae rubrae sinuosae (vulgo gepuffte rote Ärmel) lacerti taeniis rubris et caeruleis pendentibus conteguntur, illae autem angustiae bracchii clavis flavis et caeruleis ornatae primam palmae partem attingentes fomentis rubris confectae sunt. Thorax laneus colligatur cingolo corio facto, cuius in fibula primae litterae maiores „GSP“ (Guardia Svizzera Pontificia) inscriptae sunt. Bracae rubrae, quae usque ad genua pertinent, taenis quoque flavis et caeruleis exornantur. Vestis ocreis flavis caeruleisque perficitur. Optio ac custodes thorace laneo colore nigro et sinibus rubris (vulgo rote Puffen) ornato, bracis sinuosis rubidis (vulgo weinrote Plunderhosen) , taeniis rubris exornatis, tibialibus rubris necnon calceis nigris lingulis corio factis ind!uuntur. Thorax laneus a militibus praepositis utendus amphimalio (vulgo Samt) colore frago simili et sinibus viridis confectus est. Bracae infra genua maculis rubris bombycinis (vulgo rote Seidenmaschen) ligantur et calcei paniculis orbiculatis rubris (vulgo rote Rosette) ornantur.

Ad ornatum, quem milites sumunt, cum dies festus celebratur, quoddam monile et digitabula colore alba necnon quaedam galea, quae vulgo Morion appellatur, et generis, cui nomen est Della Rovere, insigni et struthiocameli pluma (qua colore alba praefecti et optiones, colore violacea militibus praefecti maiores, colore rubra cum militibus praefecti minors tum milites hasta securifera armati, colore demum nigra flavaque tympanistae et tibicines exornandi sunt) confecta est, pertinent. Lorica induuntur occasione data tantummodo eximia, quae, ut exemplum afferatur, offertur, cum tirones sacramentum dicunt.

Miles Cohortis, cum vestem semi-ornatam (vulgo mezza-gala) induit, pilleo nigro vestitur, insignibus gradus, quo gaudet, exornato. Vestis militaris autem cotidiana, vulgo piccola tenuta appellata, thorace laneo colore caeruleo manicisque sinuosis ornato, bracis caeruleis brevibus necnon impiliis colore quoque caeruleis et supra versis calceisque quibusdam altis adiunctis confecta est. Milites, cum exercentur et in ballistarum exercitationibus peragendis incumbunt, vestimento induuntur, quod totum est colore caeruleum. Caelo nubibus obscurato milites utuntur pallio nigro sine manicis confecto et supra vestem semi-ornatam vel illam cotidianam induendo.







kath.net ist Teilnehmer des Partnerprogramms von Amazon EU, das zur Bereitstellung eines Mediums für Webseiten konzipiert wurde, mittels dessen durch die Platzierung von Werbeanzeigen und Links zu Amazon.de Werbekostenerstattung verdient werden kann.

Lesermeinungen zu diesem Artikel anzeigen und Kommentar schreiben


 

meist kommentierte Artikel

Spiegel-Vorwurf: Papst Franziskus biedere sich 'an den Zeitgeist' an (162)

Peter Kohlgraf wird neuer Bischof von Mainz (58)

Trotz neuem Bischof: Lehmann bewohnt weiter das Mainzer Bischofshaus (44)

Papstaussagen mit schädlichen Folgen (42)

Vatikanischer Sonderbeauftragter: Festing muss der Neuwahl fernbleiben (41)

Malteser: Warum bekam Mitarbeiterin 1,2 Mio. Euro als Abfindung? (27)

FAZ kritisiert Kirchen-Proteste gegen die AfD (26)

Künftiger Mainzer Bischof Kohlgraf will arme Kirche nah bei Menschen (22)

Bischof Schwarz: Staat muss europäisch geprägten Islam einfordern (21)

AfD will Bischöfe nicht mehr aus Steuermitteln bezahlt sehen (19)

Russland verbietet die Zeugen Jehovas (19)

Bedford-Strohm: Franziskus strahle viel von Luthers Hauptanliegen aus (14)

USA: Bischof ersucht Gläubige, die Kommunion kniend zu empfangen (13)

'Integration der muslimischen Türken in Deutschland ist gescheitert' (13)

'Pater Karl, jetzt spricht Petrus zu dir!' (12)